- AROMATICA
- AROMATICAPopulo donata, apud Ael. Spartian. in Adriano Caes. c. 19. Romae post coeter as immensissimas voluptates, in honorem socrûs suae, aromatica, populo donavit.Nempe Parentaliorum die siebat in plebem divisio secierum variarum, ut vini, olei, aut pecuniae, cuius moris testes exstant infinitae inscriptiones, Sed Aromatica donare, merito a Spartiano in Caesare hoc notatum, ut rarum, et ante fortasse inauditum, Casaubon. Alias Aromata in funeribus accensa, imo thesauros aromatum aliarumque rerum pretiolarum flammis datos legimus. Hinc Statius Sylv. l. 2. sylv 1. v. 157.---- Quid ego exsequias, et prodiga flammisDona loquar, maestoque ardentia funera luxu?Quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit;Quod Cilicumflores, quod munera graminis Indi,Quodque Arabes, Pharilque, Palaestinique liquoresArsuram lavere comam etc.Quo pertinet insignis in Sulla Plutarchilocus, Λέγεται τοσοῦτο πλῆθος αρωμάτων ἐπενεγκεῖν τὰς γυναῖκας αὐτῶ, ὥςε ἄνευ τῶ εν φορήμασι δέκα καὶ διακοσίοις διακομιξομένων, πλαςθῆναι μὲν ἔιδωλον ευμεγέθες τȏυ Σύλλα πλαςθῆναι δὲ καὶ ραβδούχων ἔκ τε λιβανωτοῦ πολυτελοῦς καὶ Κιναμώμου. Vide eos qui Funera Romana illustrârunt; et picturam in Saturnalibus, a I. Lipsio propositam: utid de Aromatibus, post balneum praesertim, vestibus inspersis, infra ubi de palliis de Oenanthino. etc. Significat autem Α῎ρωμα speciem boni odoris spiritu flagrantem, vide infra Odores. In specie vox de myrrha, ut et μύρον, usurpatur. Qua de re vide Salmas. ad Solin. passim, ut et infra in voce Species. Unde autem Aromatum species quaeliber afferantur, dicemus ubi de Commerciis. Plura vero de Aromatibus, vide in Histor. Aromatum Garciae ab Horto, Proregis Indiae medici, quam edidit et Notis illustravit Car. Clusius Exoticorum l. 7. et Christoph. a Costa Exotic. Culsii l. 9. Adde I. Bontium de Medicina Indorum lib. 1. quô itidem Notae in Garciam continentur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.